Ad Festum Naviculárum Págí Atrí: ubi náviculae angustae semel in annó conveniunt prope Dudleiam, in hortó nátúrae servandae Warrens Hall inter oppida industriália. Hortus in collibus iacet, silvís agrísque ubi carbó fossus erat. Hic quoque canális Dudleiae habet cuniculum Nethertoniae longissimum, quí mílle octingentí passús extenditur. Cuniculus est latus, septem et vígintí pedum, satis ut duae náviculae angustae práteríre possint; praetereá in utráque rípá cuniculí sémitae cum cancellís positae sunt. In sémitá ambulare etiam birotam agere licet, sí velis; sed pavímentum in parte sémitae asprum atque inaequále est, et lampáde útendum est.
In dié festó, multí hominés per cuniculum ambulábant; ego autem cum birotá meá íbam. Cuniculum égressus, in latere náviculae colóribus vívís pictae aliquid quasi graffitum Latínum vídí: “Ego élégí hanc lifestyle quod ego don’t sicut hominés sunt cunts.” Id scríptum nón corréxí nec causam cúr Latínum ita uterétur quaesíví; fortasse mé reprehendás quod déficere videar.

Amícam in hortó convení, et per turbás nón magnás prógressí sumus; imbres exspectábantur. In féstó erat mixtum stabulórum, artium, cáseórum, bonórum domesticórum, cibórum coctórum vendentium: líbum, crustula, caffeam, lágánás turgidás, patátás frictás, porcós tóstós, Hamburgénsia pastillaque. Erat etiam mulier in anguló pontis, quae specialitátem Págí Atrí vendébat: cutem porcí in frustís salsís frictam, quam Britanni “pork scratchings” vocant. Sí sententia cutis edendae tibi nón placuisset, fortasse cervisiam pomaciumque in alió agró probávissés. Nomina, ut Bathams, Holdens, Black Country Ales, invenírí poterant, dum música, plérumque rócica, ex scaená sonábat. Pléríque bibentés in sellís sedébant sub téctís plasticís, imbrem vítantés.

Inter náviculás historicás erat Electra, máchiná electrónicá impulsa ac móta, quae quáque hórá iter breve tráns canálem Dudleiae faciebat; eam ascendere délégimus. Dé difficultátibus et cónditiónibus familiae náviculae gubernátríx nóbís exposuit; plúrima autem in exhibitióne intrá náviculam alteram, Sagittam, ostendébantur. Sagitta cubiculum parvum pró familiá habet, cum fornáce parvá, duóbus lectís (alteró maióre ad adultós, alteró minóre ad líberós) quibus quattuor aut quínque hominés dormíre poterant. In scrínió parvó prope infantem quoque spatiolum continébátur. Tabuláta cubiculí decoráta erant “arte canálatá”: picta erant ímaginibus castrórum et rosárum, simile stiló Zingariórum. Sagitta cum náviculá parvá ad trahendum, nomine Serpéns, constructa erat. Familia illás duás náviculás gubernábat et, bonís vectís, pecúniam accipiébat. Paulátim merces minor fiébat. Sí nunc honórem tribuimus historiae et vítae eórum quibus náviculae gubernandae múnus erat, in annís ultimís commercií canális pudóre affectí erant, propter paupertátem et vítam dúram.

Leave a Reply