Mastodon
Moretonia

Ad Moretoniam: ab statione tráminis paucás tantum minútás ambulandum est ad límen oppidí, ubi multa pulchra aedificia ex lapide flavó exstructa conspiciuntur, ut Vetus Diribitorium Cursuale, quod quidem novum aedificium est, cum ampló locó caementició vehiculís retinendís post portás magnás. Velut in scaená theátrí, quidquid novum est, vetustum appáret, et quidquid vetustum est, nová formá repraesentátur, ut suadeat hunc locum idóneum esse ad bene vívendum, sine difficultátibus vel vítae rústicae vel urbis Londiniensis.

Hic mendící nullí sunt neque venditórés chartárum vagantés. In viá magná ambulantés cibum quaerebámus. Via hominibus pléna erat, et senibus et iuvenibus, quí aut in oppidó aut prope habitábant, et nónnullís quí ad oppidum ad feriás vénerant. Quós praeteríbámus, é portú domunculae feriális vestrae exeuntés, tuniculís et bracís brevibus indútí atque in viá nostrá stantés, Birminghamiénsés putábam, ex sonó tenuí vocum eórum; pudóre afficiébantur: “Mea culpa; ignósce mihi.” Omnés sé continébant, quoniam prívilegium erat in locó tam pulchró manére, quod nón licéret, sí práve agerent.

Deinde ad tabernam accessimus. Quaesívimus num cibum nóbís paráre possent; sed nón poterant, culíná enim iam clausá. Quamquam nóndum duae hórae post merídiem tránsiérant, et signum quidem ostendébat cénam adhúc dímidiae hórae spatium darí solére, subrísí nec quicquam disputáví. Multí enim alií sunt locí ubi cibum súmere possís; itaque cauponam, quae Sakura vocátur, délégimus. Forte quartá feré hóra mánsimus; neque tabellam cibáriórum nóbís porréxerunt neque dé potiónibus umquam quaesívérunt. Intereá fortasse quattuor gregés emptórum intráverant, conséderant, mánserant atque exierant. Hamburgensem pastillum délégimus, quod ministra aduléscéns “mírábile” esse díxerat; nam nunc omnia “mírábilia” vocárí solent. Cúr nón potius “grátias tibi” aut “bene élégistí; haec nóbís propria est” dícere possint? Míra profectó nón est, sí quis in cauponá aliquid é tabellá éligat. Ibi mós est cibum omnem in patellís arduesiís appónere, ut iura atque condimenta ex illís défluant, quemadmodum etiam alií multí faciunt, hoc véró mírábile est. Dum nós cibum cónsúmébamus, alií ingrediébantur exeuntque, sed neque cibum neque ministerium cónsequí poterant. Cibus satis erat; exíimus ad viam magnam.

In viá sunt tabernae antiquáriae, vestiáriae, supellectiliáriaeque. Antiquárií signum populí regiónis nóbís dant: bona enim eórum, quí iam mortuí sunt, emunt atque possessionés praestantissimás ac rés carissimás colligunt, ut nóbís vendant. Itaque qualitatem senum regiónis percipere possumus: quid legerent, quid gustibus ostendere vellent. Sáné, quae in taberná sunt, éléctió est atque seléctió; nam, sí rés nóbís nón placéret, in taberná nón stáret. Hic sunt plúrima statuncula Churchillonis, librí historici, ampullae pótiónum dulcium spumantium, exemplí grátiá. Sunt etiam urculeolí cremoris, ex officíná fortasse, diú oblítí, nunc tamen élegantés ac novó more factí videntur, velut ex culíná tráditiónálí.

Ad aliam antiquáriam, parvum caffaeum grátiís offerentem, ambulávímus. Ea, cum aeroplanūculís sex pedum longitudine, capite cerví fartó in pariete affixó et pictúrís oleó pictís, nón multás rés, sed cárás habébat. Sellam cum imágine rústicí hominis turpis in dorsó sculptá vídí, saeculó sextó decimó coniécissém. Par iúvenum intrávit, ut aliquid emerent; ita putó, quod colloquium cum venditóre coepérunt. Dominus quaesívit unde venírent. “E Graeciá,” inquit fémina, “sed nunc Londinií habitámus.” Habébat accentum patriciórum puré Anglicum; nón putávíssem eam e Graeciá esse. Vir caffaeum petívit. Conclúsí caffaeum, etiam sí grátiís darétur, multí cónstáre, atque exíví.

Deinde ad venditórem supellectiliárem ívimus, in tabernam magnam cum veteribus officínís, nunc ostentóriís. Vása magna ex naufragiís Indonesiís, cum coralliís conchiísque, vendébant, sicut hominés ea in foró per feriás emerent. Magnás ménsás ostentábat, cénáculís culínísque maximís parátás, ex quercú factás: aliás sólídás, aliás asperás et salebrósás, cum magnís rímís, quasi vetustátem ostenderent. Dícere volébam: “Heus, hoc vitium habet; da mihi dímidium pretií.” Sed nón ausus sum, né forte mé serió esse putárent. Ménsa tria mília librárum cónstábat cum rímá, duo mília sine.

Ad díversórium “Ad Signum Campánae” vénimus (Anglicé The Bell). Sí nescís, nómina díversóriís Anglicís ex pictúrís in signís pingi solent, ut sine litterís intellegí possint. Ibi in hortó sedébamus, sub lúce sólis aestátis serótinae, et cervisiam bonam hausí. The Bell locus erat quó Tolkiénus cum amícís Oxoniénsibus frequenter conveníre solébat; fáma fert díversórium Prancing Pony ex eó fundítum esse. Dé regióne atque linguis Rómánís, Britannís, Anglicísque locútós esse mé fingó.

Fáma erat hanc regiónem Dobunnórum esse apud Britannós, et multa vestígia Rómána sub agrís Cotswoldiae manent. Erat regió fundís referta, in quibus dominí magnás víllás exstrúxerant. Plúrima dé ultimó saeculó temporis Rómání iam nóvimus ex studiís archaeologicís, quae víllás ac partés cívitátum, ut Corinium Dobunnórum, patefécérunt. In víllís, ut apud Chedworth, balnea atque tesseláta magnifica, scaenís carminum Rómánórum pictís órnáta, exstrúcta sunt. Tamen, cum dominí Rómání dívitiorés fierent, tum cívitátés défícere coepérunt. Stráta, balnea, bibliothécae in cívitátibus dílábébantur; pecúnia ex cívitátibus atque cívibus ad fundós magnificós ac patriciós fluébat; híc patricií nostrí mírábilissimé magnificéque vívébant.

Fediverse Reactions
Posted in

2 responses to “Moretonia”

  1. Open Latin Avatar

    @diarium Bene!

    1. Open Latin Avatar

Leave a Reply

Discover more from Iácóbus Killock

Subscribe now to keep reading and get access to the full archive.

Continue reading