Mastodon

Category: Uncategorized

  • Dé Hénrícó Bright

    Hénrícus Bright, Vigorniae, ab annó millesimó quingentésimó octógésimó nónó ad annó míllésimó sescentésimó vícésimó sextó docébat, inter aliós Eduardum Winslow, únum ex peregrínantibus prímís ad Novam Angliam, atque Samuelem Butler, scriptórem Hudibras. Discipulí Henricí Bright temporibus turbulentís víxérunt, cum quaestiónés religiónis et rérum públicárum novás perturbátiónés concitárent, quae ad Bella Cívília dúxérunt. Eó tempore litterae…

  • Festum Naviculárum Págí Atrí

    Ad Festum Naviculárum Págí Atrí: ubi náviculae angustae semel in annó conveniunt prope Dudleiam, in hortó nátúrae servandae Warrens Hall inter oppida industriália. Hortus in collibus iacet, silvís agrísque ubi carbó fossus erat. Hic quoque canális Dudleiae habet cuniculum Nethertoniae longissimum, quí mílle octingentí passús extenditur. Cuniculus est latus, septem et vígintí pedum, satis ut…

  • Moretonia

    #latina #lingualatina Ad Moretoniam: ab statione tráminis paucás tantum minútás ambulandum est ad límen oppidí, ubi multa pulchra aedificia ex lapide flavó exstructa conspiciuntur, ut Vetus Diribitorium Cursuale, quod quidem novum aedificium est, cum ampló locó caementició vehiculís retinendís post portás magnás. Velut in scaená theátrí, quidquid novum est, vetustum appáret, et quidquid vetustum est,…